Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 78
Unproofread scanNot analysed yet
DE GENERATIONE RERVM NATVRALIVM ET SEMINVM Mechanica Lithurgia. CAPVT VIII. Elementorum conditiones, seminum naturam, corporum origines &proprietates exposuimus hactenus: in quibus solida totius Naturae fundamenta complexi sumus. Tempestiuum nunc fuerit explicare, quo pacto haec Principia ex fontibus suis progrediantur mundanae Oeconomiae lithurgiam dispensatura: qua potestate, quibus adminiculis, quo ordine, Generationum constantes leges absoluantur: quo pacto ex tam pusillis &inuisibilibus saepe exordijs, tam uastae corporum magnitudines procreentur. Differentia quoque Transplantationum &Generationum exponenda. Quae omnia, quia Mixtionis perpetuo utuntur ministerio, huius quoque natura, quatenus compendij ratio admiserit, adiungenda. Oportuit sanè hunc Mundum, adumbrata generationum perpetuitate aeternitatis imaginem eousque repraesentare, donec exhaustae fuerint Rationum omnium praedestinationes in mundana Reuolutione absoluendae. Itaque cum unius corporis uel Indiuidui natura, tot officijs satisfacere non potuit, admiranda Creatoris prouidentia, inuenta est corporum renouatio: ut nouorum Indiuiduorum continenti suffectione Rationum proportionati fluxus educerentur. Hęc corporum renouatio Generatio est, cuius fundamentum in semine consistit.