Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla est enim constans proprietas ullius corporis, quae non uel in Sale, uel Sulphure, uel Mercurio eiusdem corporis deprehendatur. Haec uera est corporum Analysis. In hac Anatomia exercitatum oportet esse Medicum. De officijs trium Primarum opportunius agemus indoctrina Transplantationum &Mixtionum: ibi palàm fiet, qua necessitate tot &talia, ad corporum procreationem concurrere oportuit. Nec omnia ijsdem locis tradi possunt. Scimus non paucas relictas esse dubitationes: quid mirum? multa nescientes de multis dubitare necesse est. Nihiloninus, si diligenter hęc examinauerint, quae hoc Capite, de origine, differentijs &proprietatibus corporum attulimus, fores Naturae reseratas, magna gratitudine tandem fatebuntur. Iniquum est Naturae thesauros temerè prostituere: &exemplum Actęonis absterret. Qui potest capere capiat: ea enim lege