Latin
8
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem Medicinae Ideam proponemus: coniungentes ea omnia, quae ad cognoscendam humani corporis lithurgiam, usus partium, sanitatis &morborum originem, &ex altera parte, quae ad Balsami naturalis, totius Creaturae nuclei, ac morborum omnium Medicinae unicae &uerae, naturam cognoscendam, humanisque necessitatibus legitimè accommodandam, facere uidebuntur. Postremò, singula membra particulaum resecabimus: demonstrationes &mechanicam singulorum lithurgiam, qua possumus breuitate adijciendo, finem hisce rudimentis &rerum primis adumbrationibus imponemus. Quòd si laborem nostrum candidis &aequis iudicijs placuisse animaduerterimus, breui foecundiora adiungemus: comitesque dabimus huic nostro foetui, solida &inconcussa radice stabilitos. Quid