Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 90
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi enim congressu, mixtione, confluentia, uitales fluxus &impressiones nouas reciperet, uirium aequabili potestate, corporis perpetuam simplicitatem aemularetur. Illud Argumentum sterile est: Coelestia si corruptibilia producunt, admittunt, &c. corruptibilia quoque erunt. Nec ualent exempla ex inferiori globo desumta. Alius est Generationis modus, &Indiuiduorum insignis uarietas. Pergit deinde Hippocrates in expositione uicissitudinum Naturae &circulari seminum proprietate, inquiens: [GR]ραθγυνὶ, σκότος ἄδυ φεος ἄ. δὴ σκότος ζυνὶ. φοιτὰ καὶ μετακινεῖται, τεῖνα ὤδε, καὶ τῶδε κεῖοι. Ἴάσην ὤρην δια πρυσοόμενα lεῖνα τὰ τῶνδι, τὰ δὲ ταῦ τα, κείνων. κὶ ὰ μὲν πρήσσνοιν οὐκσίδασιν, ἀ δὲ πρίσσουσι, δοκέουσιν εἰδέναι, κνὶ ὰ μὲν ὀρῶστι, οὐ γινώσκουσιν. ἀλλʼ ὅμως ὐτοῖοι πάντα γίνετκε, δὶ ἀνάγκην δείὴν, καὶ ἀ βούλονται κὶ ἀ μὴ βούλονται[/GR], &c. Hoc est: Lux loui, tenebrę Orco, Lux Orco, tenebrae loui. Accedunt &transmutantur illa huc, haec illuc. Omni tempore transigunt illa res horum, haec autem illorum: &quae quidem faciunt non sciunt, quae uerò faciunt scire sibi uidentur, &quae uident non cognoscunt: attamen omnia ipsis fiunt per Diuinam necessitatem, &quae uolunt &quae non uolunt, &c. Quid Orcum uocet antea dictum est. Hîc louem opponit Orco. Ita quoque Orpheus louem mundanae Reipub. pręfecit, eiusque beneficio semina siue coelo, siue terris, siue ponto latitantia mortalibus ostendi. [GR]Ζιῦ βασιλιῦ διὰσὴν κεραλὴν ἐράνη τάδι ἐωκγεῖα θιὰ μύτηρὀρίωνδʼ νψυχεες ὅχροι, ἡ κόντος, ἡ πάνδʼ ἐπόσα οὑρανὸς ἐντὸς ἔν ταξι. [/GR] ταξ. Signaturis seminum ornata corpora &pulchritudine uestita, lucis imaginem repraesentant: deflorescentia uerò, seminumque uigore destituta, caligine obducuntur. Hinc seminibus refluentibus, &coetus mortalium relinquentibus, tenebrarum nomen impositum fuit, consuetudine ueritatis Naturam uincente. Perenni hac rerum uicissitudine, communicatione, consensu &amica officiorum conspiratione, leges mundanae conseruantur.