Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 91
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quae hîc in prouincia Iouis lucent, ea imitantur faciunt, absoluunt, quae antea in Noctis quieta officina ab Exemplaribus definita, constituta &decreta sunt: uicissim que quae ibi uigent, horum foecunditatem, potestatem, agendi modos, uitali continuitate in aeuum promouent. Nec laboriosam sortem obtinuerunt: sine sollicitudine, defatigatione, ratiocinatione, dubitatione, pensum absoluunt, Scientia ingenita, uitali, ipsa denique Essentia. Tales Scientiae quia cognitionis consensum &conscientiam non habent, dicuntur non scire ea quae faciunt, &tamen uidentur scire: operibus enim documenta ponunt diuinae Scientiae. Rursus quae uident non cognoscunt, quia specierum externa receptione Scientiam suam non possident. Tandem omnium harum actionum uicissitudinem &reciprocationum causas, diuinis uerbis adiungit, dicens; [GR]ρριτιένεων Ἀ ἐπείνων ὕδι, τῶν δέ τε κῶσε, οὐμμισγεμίνων πρὸν πρὸς ἄλλολα τὴν ππρωμένην μοίρην ἕκαστον ἐηπληροὶ ἀν ἐπὶ τὸ μεῖτον κ ἐπὶ τὸ μεον[/GR], &c. Hoc est: Omnibus inter se ultro citroque commeantibus &conspirantibus unumquodque destinatum fatum explere, limitibus suae Naturae custoditis: fierique à seminibus omnia per diuinam necessitatem asserit, &quę uolunt &quae non uolunt.