Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 94
Unproofread scanNot analysed yet
Huiusmodi loca in scriptis Hippocratis passim occurrentia, si diligenti Mentis iudicio conferantur, &artificiosa Analysi actionibus Naturae, Medicinaeque adaptentur: obscuritate sublata, palàm facient fundamenta Medicinae Hippocraticae à Galeno uct non intellecta, uel impiè immutata fuisse inhumana inuidia: Immensa gloriae cupiditas, qua ubique turget, primum arbitrari iubet. Atque haec est uera &genuina sententia Hippocratis, priscae Philosophiae consentanea, &tanto Philosopho digna. Scio nonnullos qui Galenicum Hippò cratem in superbo solio locare conantur huiusmodi interpretationem strenuè, quoad poterunt, repudiaturos: quod si rerum euidentia conuincantur; refugium inuenturos commune &populare: libros illos non esse genuinos Hippocratis, sed supposititios, Polybij, Thessali, uel alterius cuiusdam docti. Sed quia neque Galeni censura inter adulterinos relati sint, &dictionem hab eant Hippocrati usitatam, do omataque contincant ab eodem Authore, alijs libris ijsdem rationibus confirmata: si libros De natura humana, De antiqua Mediena, De natura pueri, De locis in homine, De carnibus, De alimentis, De insomnijs, De morbo sacro, Deaere, aquis &locis, Hippocratis esse confitemur, los quoque aequali iure inter legitimos utique recipremus.