Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 93
Unproofread scanNot analysed yet
Fructus enim impressionesque seminum uel Astrorum coelestium, aëreorum, terrestrium &aquae, in unam Rempub. conspirarunt, eiusdem Anatomiae ciues: quare societate &actionum grata uicissitudine scinuicem mutuò fouent. Pluuiae, coelestium syderum fructus, terrestribus seminibus benignum nutrimentum tempestiuè suppeditant. Ex Terrae uaporibus nutriri Mineralia à Philosophis proditum est. Aëreis Astris resolutis, zephyrorum genitali defluxu grauidam fieri terram Astrologi reales confirmant. Itaque fructus Astrorum potentiores, debiliores uidentur corrumpere, dum suis legibus &signaturis obedire compellunt, relictis proprijs radicibus. Dicuntur autem ea maiora Philosophico more, quae ualidioribus impressionibus, tincturis, uel qualitatibus excellunt: debiliora similiter quae mixtione &mutua radiorum conspiratione succumbunt, potentiorum arbitrijs, separationes, alterationes &transmutationes suarum partium concedentes. Quod ubi fit, augentur maiora, minoribus corruptis siue immutatis. Ita Troia croscit Albae rumis. Quę sequuntur in textu Hippocratis, quia magis ad Generationem, nutritionem &augmentationem humanam pertinere uidentur, sequenti Capitulo, in quo peculiariter de Generatione, nutritione, &facultatibus hominis agemus, tempestiuius explicabuntur.