Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
Longè alia natura est spirituum Mechanicorum &seminalium Principiorum. Vincula sunt uisibilium &inuisibilium, temporalium &aeternorum, corruptibilium &incorruptibilium, superiorum &inferiorum. Vtriusque igitur Naturae proprietates ostendere debent: ita tamen ut neutrius conditiones purè &exquisitè referant. Deficiunt enim à puritate, statu, aeternitate, potestate superiorum: inferiorum mutabilem &momentaneam sortem longè superarunt. Quinetiam uincula cum ab omnibus dicantur, quibus placet secundas causas à prioribus gubernari, &Mundum hunc Prouidentia diuina administrari (nihil enim est in uniuerso rerum ordine his sublatis, quod media natura extremis uicina, amica focietate dissentaneas naturas copulare possit) potestate utique &stabili constantia uigere debent. Si quid in rebus nostratibus stabile, firmum, constans apparet, à stabilitate &uirtute seminalium Rationum deficere necesse est. Itaque fugae periculum à Spiritibus Mechanicis, Generationumque Principijs hoc pacto abstulimus. Fateor stabilitate &fuga, quoad nos, inter se differre spiritus illos Mechanicos: neque enim eodem pacto generari decuit Animalia, Mineralia &Vegetabilia: sed seminum insignem uarietatem obtinuerunt, &propagandi modos seminibus accommodatos. Quòd uerò saepenumero irritae fiant Generationes, non obfugam uel instabilitatem spirituum seminalium contingit: sed quia Generationum initijs rudimenta corporum tenuia adhuc &inualida constituerunt, confluentijs &impressionibus aliorum Astrorum exposita, &locorum benigna fomentatione saepe destituuntur. In hac lithurgia si omnia Generationi aduersentur, corpora primùm fuoient, &ad interitum festinabunt: spiritus uerò &Principia in suis Abyssis &Radicibus immobiliter persistent.