Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 99
Unproofread scanNot analysed yet
Si uerò moderatiores fuerint impressiones, loca non planè inimica, Generationis relicta spe, Transplantationis consilium aggredietur Natura, fietque quod non uult, ut cum Hippocrate loquamur. Iuris sui relicta seueritate pacem conficiet, alteri pares, interdum potiores in administratione Prouincię partes concedens. Haec omnia mox in exemplis manifestius apparebut. Sufficiat ostendisse corpora à spiritibus contineri &sustentari, hos deinde à Principijs uel seminarijs Rationibus, Definitionemque à nobis adductam Naturae legibus consentire. Quibus appellationes nouae displicent, incusabunt Spiritus à nobis Mechanicos nominari.