Latin
101
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
Quae contingit, quando corpus motum impingit in aliud quiescens; vel quando celerius assequitur aliud lentius praecurrens: vel quando moventur ambo directione opposita adversus se. §. 399. Qui tres casus contingunt in corporibus duris, mollibus, vel elasticis: quoniam in his diversa sunt observanda, operae pretium erit Percussionem distincte in singulis tractare corporibus, idque eo distinctius, quia in his non assentimur plurimis egregiis Viris. §. 400.