Latin
102
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 102
Unproofread scanNot analysed yet
Monendum erit prius nos per VeVelocitatem respectivam intelligere, locitatem, qua duo corpora ad se accedunt, aut à se recedunt; quaeque differt plurimum à velocitate absoluta; haec est enim omnis velocitas, quâcum corpus movetur. 401. De Percussione Corporum durorum primo agam hanc in vacuo peragi supponam, ut simplicior evadat conceptus &doctrina: fatendum tamen non confirmari posse experimentis, quae de Duris statuimus corporibus, sed innituntur nihilominus omnibus demonstrationibus &observationibus, quas de aliis corporibus habemus, &quia ultima Elementa perfecte dura sunt, hae regulae locum habebunt, quotiescunque Elementa se percutiunt, quod non potest non contingere saepius. §. 402. Percussionem directam modo considerabo in hoc capite, quae sit quando linea directionis transit per centra gravitatis amborum corporum &perpendicularis est ad eas partes superficierum, quae in percussione se mutuo contingunt. §. 403. Quando corpus durum, motum, impingit alteri duro quiescenti, contingit cohaehujus superficiem immutabilem ret cum eo, quatenus vi illa cohaerere potest: quare corpus motum sic cum quieto constituit corpus unum: corpus unum vocamus, cujus partes inter se cohaerent vi quadam. §. 404.