Latin
104
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 104
Unproofread scanNot analysed yet
§. 408. Si corpus durum vi actum finita incurrit in corpus quiescens durum, sed infinita vi resistens, manebunt ambo juncta post percussionem, quia non franguntur, sed movebuntur simul velocitate infinite parva, nam resistit dumtaxat vi infinita corpus, quia est infinite magnum unde casus non differt ab §. 407. §. 409. Si corpus celerius motum assequitur corpus lentius praecurrens, sed versus eandem directionem latum, erit percussio veluti à corpore cum velocitate respectiva delato in aliud corpus quiescens. §. 410. Post percussionem ambo corpora conjuncta feruntur, ergo id quod lentius ferebatur, fertur nunc velocius &quod velocius ferebatur, fertur nunc lentius. §. 411. Postquam percussionem determinavimus in 6. 409 velocitas cognoscitur corporum junctorum, si considerato §. 405 adhuc addatur velocitas communis, quâ ambo ante percussionem ferebantur. §. 412. Si duo corpora aequalia aequalibus viribus &velocitatibus in se invicem ruant directione oppositâ, in puncto percussionis quiescent, &peribunt utriusque corporis velocitates &vires: nam vires oppositae aequales se destruunt, veluti impressiones oppositae aequales se destruunt §. 413. Idcirco infinita quantitas motus perire potest in natura, &perit, quotiescunque duo Elementa in se incurrunt opposita directione.