Latin
103
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 103
Unproofread scanNot analysed yet
In hac superficierum contactu aget viribus suis in aliud corpus, quantum potest; sed nec mutat illud quoad figuram, nec partes intropremit, nec perforat, &alterum non reagit ulla vi insita; (exceptâ vi inertiae) quare in utroque corpore sic juncto manebit eadem quantitas virium, quae fuit ante percussionem in uno folo, sed erit distributa aequabiliter per utrumque corpus; &ita manet, quia corpora dura post percussionem à se non recedunt. §. 405. Velocitas horum corporum junctorum cognoscitur, si vires dividantur per massas ambas, &ex quotiente extrahatur radix quadrata, haec enim velocitatem indicat. §. 406. Ex qua doctrina igitur sequitur, Corpus maximum quiescens durum posse moveri velocitate minima viribus corporis exigui, nam vis nulla potest perire absque causa, sed permanet necessario. §. 407. Si corpus quiescens foret infinite magnum, velocitas a corpore minimo excitata esset infinite parva, &si talis casus realiter exstaret, velocitas inducta esset tam parva, ut à nostris sensibus non observari posset, sed suffocata videretur.