Latin
106
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 106
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo dantur hic duae actiones &duae reactiones, quae pendent, tum ab inertia materiae, tum a vi insita. §. 418. Si ambae sphaerae fuerint aequalis magnitudinis &una incidat in aliam quiescentem, post percussionem movebuntur velocitate duplo minori quam ante, hinc in juncta massa erit duplo minus virium, quam ante in percutiente sola fuerat: haec autem virium quantitas consumta fuit in mutanda figura ex rotunda in planam. §. 419. Quotiescunque velocitas respectiva ambarum sphaerarum est eadem, erit mutatio figurae, tum vis, quae destruitur igit tur in percussione, eadem.