Latin
107
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 107
Unproofread scanNot analysed yet
§. 420. Si enim ambae sphaerae §. 418 incidant in se contrariâ directione, &velocitate respectiva eâdem ac ante, post percussionem erit mutatio figurae sphaeris inductae, uti in §. 418. possunt igitur ambae sphaerae vel aequali, vel diversis velocitatibus moveri, ut velocitas respectiva sit eadem; tamen in omnibus casibus erit mutatio figurae eadem, &proinde vis destructa ictu erit eadem. §. 421. Si ambae sphaerae aequales velocitatibus aequalibus in se incidant directione oppositâ, quiescunt post percussionem ambae, sed maxima mutatio indu citur figurae utriusque, quum omnis vis motarum impenditur in mutandis figuris. §. 422. Si ambae sphaerae fuerint inaequalis magnitudinis, &in se ruant diversis velocitatibus directione oppositâ, fieri potest, ut major secum rapiat minorem, vel minor majorem. §. 423. Quare etiam dabuntur casus quando in se invicem ruunt, quibus post percussionem manebunt in quiete. §. 424. Tumque omnes vires, quibus movebantur, consumuntur in mutandis figuris, veluti in §. 421. §. 425. Si igitur duae sphaerae inaequales, tum per vires insitas, tum per vires inertiae, ita sibi mutuo resistant, ut omnem vim insitam consumant, quiescent post percussionem. §. 426.