Latin
108
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 108
Unproofread scanNot analysed yet
Quod obtinebit, quotiescunque celeritates duarum sphaerarum in se actarum, sunt in ratione inversâ massarum. §. 427. Sunt tamen tum vires insitae admodum inaequales, sed minimae juxta §. 415. ,quae cum tali velocitate respectiva conjunguntur. §. 428. Ergo ut corpora mollia inaequalia, oppositis directionibus mota in se, quiescant post percussionem, requiruntur vires insitae eorum inaequales; quod paradoxum nonnullis confirmatur experimentis. §. 429. Quotiescunque duo corpora inaequalia diversis velocitatibus in se ruunt, &pergunt moveri post ictum, edunt effectum unum, quo pars virium consumitur; &alterum, quo pergunt promoveri velocitate communi, hi bini effectus calculo nunc determinandi erunt. §. 430. Vis in quacunque percussione destructa cognoscitur, si ambae massae in se multiplicantur, &hoc productum per quadratum velocitatis respectivae iterum multiplicetur, atque hoc ultimum productum dividatur per summam ambarum massarum. §. 431. Hinc velocitas communis cognoscetur, si ex summâ virium ante percussionem subtrahatur summa virium amissarum, residuum dividatur per summam massarum; ex quotiente extrahatur radix quadrata, haec dabit velocitatem communem. §. 432.