Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 11
Unproofread scanNot analysed yet
In Brittannia a Carolo secundo, b anno 1660. In Galliis a Ludovico e Rege 14. anno 1666. In Germania ab Imperatore Leopoldo, anno 1670. &postea a Rege Borussiae Friderico, anno 1710. ad quas convocati Excellentissimi Viri, qui sua inventa in quacunque Physices parte, in unum colligunt, publicae luci tradunt, atque ita majores haec scientia brevissimo tempore progressus fecit, quam omnibus elapsis seculis. CAP. II. De Principiis Corporum. §. 24. Trincipium vocatur illud generale primum, activum vel iners, in corporibus, quod ad massam quamlibet corpoream hujus Universi componendam requiritur. §. 25. Quod autem iners est, &sua simplicitate ultimum, ad quod massa corporea composita redigi potest, Elementum appellatur. a. Saggi di naturali Esperienze in proemio. b. Sprat history of the Royal Society pag. 58. c. Du Hamel Historia Academiae Regiae cap. 1. 5 26.