Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Imo ipsa Mechanica seculo undecimo restituta a Jordano Nemorario post a Rogerio Bacone: deinceps a pluribus ardentius exculta excellentibus mathematicis, uti a Mullero, Leonico, Tartalea, Sandtbeekio, Cardano, Commandino, Ubaldo, Baldo, Stevino, Villalpando, Monatholio, Valerio; praeterito autem seculo ingens numerus Mechanicorum fuit, inter quos eminent Galilaeus, Oughtredus, Wallisius, Varignonus, de la Hire. §. 23. Praecedenti vero seculo maximos Physica fecit progressus in omnibus suis partibus, postquam Verulamius in Anglia, in Italia Galilaeus scholasticam rejicientes doctrinam alia methodo philosophari incepere, &inveniendis corporum novis proprietatibus &experimentis operam dedere; hunc secutus fuit Toricellius invento Baroscopii clarus, dein eluxerunt Mersennus, Pascalius, Cartesius, Guerickius Antliae pneumaticae inventor, Boyleus, Newtonus, Hugenius, aliique viri sapientes; qui in dies nova paradoxa naturae phaenomena eruebant. Tot prosperis confluentibus, incitantur Principes, Regesque: instituuntur Academiae, in Italia a Duce Hetruriae Leopoldo, anno 1657 4.