Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 120
Unproofread scanNot analysed yet
§. 480. Cmne grave projectum in linea ad horisontem parallela, vel in ipsum obliquâ, fertur duplici motu, uno à causa projiciente, altero à gravitate communicato. §. 481. Quare secundum leges de motu obliquo traditas, grave semper invenietur in diagonali parallelogrammi, quod supra ambas directiones potentiarum construitur. §. 482. Quae diagonales omnes junctae non constituunt rectam continuatam, dum unus motus aequabilis à projiciente, aequali tempore aequales vias absolvit; alter vero inaequabilis à gravitate velocitatem &vias semper augente, habetur. §. 483. Quum igitur corpus supponatur moveri in vacuo absque resistentia, curvam describit, quae Parabolae proprietates habet; unde haec curva inservit determinandis motibus projectorum. §. 484. Non tamen in hac curva moventur accurate projecta corpora per aërem, quia retardantur in utroque suo motu, aeque projecto quam gravi ob aëris resistentiam. artis §. 485. Patet hinc fundamentum Ballisticae. In qua demonstratur grave amplissimo ferri jactu, quando determinatio causae projicientis constituit cum horisonte angulum semirectum. §486.