Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 121
Unproofread scanNot analysed yet
Alias vero omnes determinationes eadem vi conciliatas, grave non tam procul propellere, quin in horisontem propius causae projicienti incidat. Quae omnia demonstrantur immediatis experimentis per projectum Mercurium, aut fontem quemlibet alium salientem, quemadmodum pulcerrime olim demonstravit Torricellius a qui plurima Theoremata subtilia hunc motum spectantia addidit; eandem doctrinam insignibus artificiis ditavit Rogerus Cotes in Harmonia mensurarum, &sGravezandius in Elem. Physicis Edit. 2. CAP. XX. De Viribus Centralibus. §487. VVis Centrifuga vocatur qua corpus circa centrum aliquod circumactum, ab eo recedere conatur. §. 488. Vis centripeta vocatur, qua corpus circa centrum circumactum, versus illud pellitur, aut trahitur. muni a. Torricellius lib. 2. de motu project. muni nomine centrales appellantur. 5. 490. Sunt itaque vires §. 487. 488 sibi mutuo directe oppositae. §. 491. Hinc corpus ex filo suspensum circa idem centrum in eodem circulo circumactum habet vires §. 487. 488 utrasque eodem tempore aequales. §. 492. Idem corpus §. 491 circumactum, unico momento solutum, pergit moveri recto in tangente circuli, quem describebat. §. 493. Dum tamen aeque velociter moveri in circulo ponitur, habet in quolibet puncto descriptae peripheriae vires easdem. §. 494. Si corpus filo annexum circumagatur, vires §. 487. 488 erunt aequales distantiae ejus à centro, si in tangente perrexisset, demto circuli radio: adeoque est aequalis secanti demto radio. §. 495. Vis quam exercet in cohaesionem fili corpus §. 494 ex eâdem rectâ §. 494 cognoscitur: adeoque vi cohaesionis existente majori, filum manebit integrum, sin secus, rumpetur. §. 496. Eandem vim exercebit corpus liberum, circumactum contra orbicularem marginem coërcentem. §. 497. Vis haec §. 487. 488 determinatur, ita ut sit quemadmodum quadratum arcus descripti divisum per diametrum. §. 498. Est tamen respectu virtutis directae, quam corpus eadem celeritate latum habuisset, &exercuisset in alia corpora, ut sinus versus ad arcum descriptum.