Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 125
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus simul agatur cum plano, cui incumbit, eadem velocitate, &fuerit ope fili centro annexum, trahet filum directe à centro, quod si resolvatur moto interim plano, corpus recedet à centro in radio continuato. §. 511. Centrifuga vis circumactorum corporum consistit in inertiâ materiae, quâ in motu rectilineo permanere conantur, sed à quo dum retrahuntur, vires §. 486 exercent, unde principium motus novum hic quaerendum non est. §. 512. Quod tempus impendit mobile dum integrum gyrum abjolvit, Periodicum vocatur. §. 513. Pendet hoc §. 512 a celeritate corporis moti, estque respectu duorum corporum diversâ celeritate in eadem curvâ motorum in inversa ratione celeritatum. §. 514. Et quia celeritates sunt ut arcus descripti vel absoluta spatia, erunt tempora quoque in horum ratione inversa. §. 515. Comparari possunt vires §. 489 duorum corporum inter se, suntque vel in corporibus aequalis magnitudinis vel inaequalis. 2. Eadem vel diversa velocitate actis. 3. In eadem vel in diversa distantia à centro. 4. Aequali vel inaequali tempore circumactis. §. 516. Vires §. 487 duorum corporum aeque velocium &aeque distantium, sunt in ratione massarum.