Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 126
Unproofread scanNot analysed yet
Quod probatur in solidis &fluidis. §. 517. Vires §. 487 duorum corporum aequalium in eadem distantia à centro, diversa velocitate actorum, sunt in ratione quadrata velocitatum. §. 518. Vires §. 487 duorum corporum inaequalium, in eadem distantia à centro, sed diversa velocitate actorum; sunt in ratione composita ex ratione massarum, &ex quadrata velocitatum. §. 519. Si ergo duo corpora habeant massas reciproce uti sunt quadrata velocitatum, &ponantur in conditione §. 518, erunt vires §. 487 aequales. §. 520. Et hinc patet conversa §. 519, si duorum mobilium aeque distantium à centro, velocitatibus diversis actorum vires §. 487 sint aequales erunt corpora haec in ratione duplicatâ reciproca velocitatum. §. 521. Si corpora aequalia in diversis distantus à centro moveantur, habeantque tempora periodica §. 512 aequalia, erunt vires §. 487 uti sunt distantiae à centro: vel uti arcus descripti à mobilibus; vel uti peripheriae circulorum, vel quemadmodum diametri. §. 522. Si ergo duo à corpora circumagantur in diversis distantiis, &habeant vires §. 487 in ratione distantiarum à centro, habebunt tempora periodica §. 512 aequalia. §. 523. Si, positis omnibus iisdem uti in §. 521. massae fuerint corporum in ratione reciproca distantiarum, erunt vires aequa§. 524.