Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 127
Unproofread scanNot analysed yet
Si tempora periodica fuerint aequalia, differant vero inter se corpora &distantiae, erunt vires §. 487 in ratione composita corporum &distantiarum à centro. §. 525. Vel sunt in ratione composita ex duplicata celeritatum, &reciproca diametrorum, &directâ massarum. §. 526. Si duo corpora fuerint aequalia, sed distantiae à centro, &tempora §. 512 inaequalia, erunt vires §. 487 in ratione compositâ, ex directa distantiarum, &inversâ duplicata temporum periodicorum. §. 527. Si duo corpora sint inaequalia, tum tempora §. 512 &distantiae inaequales, erunt vires §. 487 in ratione composita, ex directâ massarum, directa distantiarum, &inversa duplicata temporum §. 528. Ergo cognoscuntur vires §.