Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 130
Unproofread scanNot analysed yet
Forsitan pendent effectus ab effluviis corporum corporeis: forsitan ab effluviis non corporeis, quae tamen non erunt spiritualia, sed alterius generis, nobisque incognita, nec unquam sensibus detegenda; nihil hic affirmo quid fiat. §. 538. Forsitan effectus hi oriuntur ex vera Attractione; quam concipimus tum, ut Legem Naturae corporibus inditam à Creatore, quâ omnia corpora remota in se agunt, ad se accedunt absque impulsu alterius. Haec Lex à sola voluntate divina pendet. §. 539.