Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 131
Unproofread scanNot analysed yet
Fatendum tamen nos an talis Lex detur ignorare; attamen si daretur, habebunt corpora in suâ internâ substantiâ vi Legis principium agendi, ex quo fluant effectus: verum ignoramus absolute quid sit in interna corporum substantiâ, non nisi superficies in sensus nostros agunt &cognoscuntur; quare si sit principium Attractionis in corporibus, semper ignorabitur quid sit, &quomodo comparatum, licet ejus effectus sint manifesti. §540. Hinc qui tueri conatur se intelligere hoc principium, manifesto errat: malumus fateri nostram ignorantiam circa causam memorandorum effectuum, neque attractionem proprie dictam, aut à veteribus assumtam admittere; retinuimus modo hanc vocem, quia ejus usus invaluit: poterimus tamen in sequentibus supponere dari, &ex tali hypothesi quaedam Mathematice deducere, hac tamen lege volo, ut habeantur pro Geometrico-hypotheticis non pro demonstratis in Physica reali, quemadmodum fuerunt antecedentia. §. 542. Non igitur Attractionem considerabo ut occultam qualitatem oriundam ex specificâ corporum majorum formâ, sed ut Universalem Legem Naturae; nam nullum cognoscitur ab ullo mortalium corpus, quod non Attractionem aliquam exercet. §. 543. Neque haec Attractio confundenda est cum Gravitate, nam agit juxta alias proportiones; uti omnia experimenta evincunt circa Attractionem instituta. §. 544. Si sint duo Elementa minima perfecte solida, quae se attingunt, erit in puncto contactus attractio maxima, quae fieri potest. §. 545.