Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 133
Unproofread scanNot analysed yet
Prout attractio in hac vel illa proportione decrescit, erunt effectus magis vel minus observabiles in variis distantiis: potest autem esse proportio in tam alta potentia, ut in aliquâ distantiâ effectus vix sit observabilis, qui in minimâ distantia aut in immediato contactu est maximus. §. 552. Si Elementa duo in majori superficie se contingunt, increscet attractio, si in minori, decrescet. §. 553. Ergo manente corporeâ massâ eâdem in duobus Elementis, quamplurimum differet attractio in diversis figuris, sive in immediato contactu, sive in distantiâ. §. 554.