Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 134
Unproofread scanNot analysed yet
Si massa corporea constat ex duobus Elementis junctis, quae contingat aliam massam ex duobus Elementis aequalibus compositam; potest vis attrahens massarum esse admodum diversa, pro diverso situ &figura Elementorum in massis, &pro vario situ massarum: eritque attractionis ingens etiam differentia quando massae inter se distant. §. 555. Si igitur plura Elementa massam componunt, pro diversa ipsorum structurâ &compositione diversis pollebunt viribus attractivis: neque erit aeque fortis attractio cum massa datae magnitudinis pluribus perforata sit poris, quam si omnino solida &non porosa fuisset. 86556. Quo massa quaedam porosior, –quo ejus Elementa suis superficiebus minus contingant alias, eo minoribus viribus attractivis donata erit. §. 557. Si duo corpora se attrahunt, &sese mutuo contingunt, nullus orietur ex Attractione motus, sed cohaerebunt, quantum viribus istis cohaerere possunt. §. 558. Hinc patet cohaesionem corporum esse admodum diversam, &pendere tum à magnitudine superficierum Elementorum juxta §. 552, tum à porositate &soliditate corporum, juxta §. 555, 556. admodum diversa, licet sit eadem Lex quae agat. §. 559.