Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 136
Unproofread scanNot analysed yet
Quando vis attractrix non tantum agit in immediato contactu, sed quoque in distantia, movebuntur duo corpora à se remota ad se; modo fuerint in vacuo liberrime, absque ulla causâ impediente, vel nisi distantia nimis magna fuerit, in qua attractio vim gravitatis superare potest. §. 564. Corpora ergo, quae in se ruunt, viribus acceleratricibus movebuntur. §. 565. Si corpora duo viribus attractricibus decrescentibus in triplicata, aut plusquam triplicata ratione distantiarum se mutuo petunt, erit velocitas in se invicem impingentium infinite major quam in dato intervallo. §. 566. Corpora majora minori velocitate ad se accedent quam minora. §. 567. Si corpora quae attractione in se ruunt cum magna velocitate, fuerint elastica, postquam impegerunt in se, non cohaerebunt semper, sed repercutientur juxta Leges percussionis corporum Elasticorum. §. 568. Si postquam repercussa sunt trahantur vi nova attractrice alterius corporis juxta eandem directionem, augebitur velocitas, &majori impetu in hoc corpus ruent, quod si Elasticitate inde repercutiantur, &juxta eandem directionem novis viribus attractricibus agantur, pernici velocitate tandem movebuntur, poteritque congeries plurium corporum sic actorum motu intestino ingenti moveri.