Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 137
Unproofread scanNot analysed yet
§. 569. Hinc patet datis corporibus Elasticis attrahentibus, aeque fieri accessum corporum, quam repulsum: Hanc doctrinam pluribus propositionibus illustravit Newtonus. §. 570. Praemissis Mathematicis deveniendum erit ad ipsos effectus attractionis quos Physica observat sensibus; experientra in attractionibus determinat sequentia 1. Attractio in ipso contactu corporum est maxima, decrescit in distantia. 2. Decrementi proportio in pluribus detegi nondum potuit. 3. Estque attractio reciproca. 4. In majoribus corporibus minor in minoribus major proportionaliter. 5. Viribus acceleratricibus moventur in accessu corpora à se remota. 6. In parvis modo agit distantiis. 7. In pluribus fit repulsio. 8. Repulsio agit in majorem distantiam, quam attractio. §. 571. Haec omnia experimentis singularibus demonstranda forent, quae innumera habemus, primaria autem tantum sunt memoranda, quae ad 4 capita reduci possunt: 1. trahuntur solida ad solida2. Fluida ad fluida. 3. Fluida ad solida. 4. Vel fit repulsio. §. 572. Ad Primum Caput pertinent sequentia. 1. Duo plana vitrea pura, siccaque, speculorum planorum sibi mutuo imposita manifestam ostendunt cohaesionem. 2. Globi vitrei, ceracei, aliique, leviores aqua, ipsique innatantes in vase mundo, non pleno, accelerato feruntur motu versus vasis latera. 3.