Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 140
Unproofread scanNot analysed yet
B. Si unus magnes polo sursum erecto quiescat, alterque ex Libra suspensus polum amicum priori obversum habeat, &ad varias demittatur distantias, diversis viribus ad se trahuntur magnetes, quae ponderari possunt ope ponderum alteri lanci impositorum; haec autem evincunt, attractiones esse majores, quo propius ad se ponuntur magnetes; sed non increscunt in quâdam altâ proportione, neque in ulla determinabili vel constanti ratione distantiarum: quo magnetes sunt fortiores, eo in majori distantia à se agunt; quo debiliores, eo in minori: C. Neque duorum magnetum ambo poli sese attrahunt iisdem viribus, sed magna inter utrosque intercedit differentia; qualis quoque observatur dum alia latera magnetum sibi obvertuntur. D. Si magnetes sibi obvertuntur polis oppositis repelluntur à se invicem; suntque vires repulsionis aliquando eo majores quo propius sibi mutuo sunt, aliquando repulsio est minor in parva distantia quam in majori; neque certa aut determinabilis proportio est inter vires &distantias, est tamen repulsio multo minor attractione, sed ad majorem distantiam magnetum à se fit conspicua, quam attractio: estque à diversis polis varia, uti plurimis experimentis novis comprobamus.