Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 141
Unproofread scanNot analysed yet
Est tamen attractio minor aestate, quam hyeme. 2. Ad actionem Magnetis in Ferrum referenda sunt sequentia Experimenta. E. Si ferrum aequalis gravitatis ac prior Magnes ex Libra suspensum, &ad aequilibrium reductum, tumque magnes idem qui ante, polo erecto in eadem recta linea infra ferrum ponatur, accedit ferrum ad Magnetem, diversis cum viribus, eo majoribus, quo propius magneti ponatur, non in tanta distantia à se, quam duo magnetes positi No. A. ,fit attractio, sed in minori; fitque longe vehementior attractio in parvis distantiis ferri ad magnetem quam duorum magnetum ad se No. B. Non tamen vires sunt in quadam proportione distantiarum: quo ferrum est majus, eo majori vi attrahitur, quo minus eo vi minori agitur. Igne summo candefactum eodem modo attrahitur, nisi quod exilis sit differentia.