Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 143
Unproofread scanNot analysed yet
In iisdem terrae locis mutatur haec declinatio singulis annis, &est mutatio fere aequalis 20 minutis, sed tamen est inaequalis; nam aliquando stat, aliquando retrogreditur, nunc in Europa versus occidentem fit, videturque intra aliquot secula integrum circuitum absolvere. N. Si acus rotatilis, fuerit sursum &deorsum mobilis supra 2 axes, &in aequilibrium reducta, tumque ad magnetem fricatur, praeponderat, qua parte affricta fuit; sique boream respiciet, ad horisontem est valde depressa. O Haec depressio est varia in diversis terrae locis, minor versus Aequatorem quam versus polos: mutatur quoque singulo anno in iisdem terris. Uti ex observationibus a. Philosoph. Transact. num. 148. vel in Actis Lips. bus Noellii &Feuillée a manifestum. 4. Ad ultimam classem pertinent sequentia. P. Lamella chalybea vel ferrea affricta magnetis polo evadit verus magnes, attrahitque aliud ferrum ad se: hinc ex pluribus lamellis junctis magnes fortis componitur. Q. Si lamellae tali affricetur alia lamella ferrea, imbuitur vi magnetica, veluti ab alio magnete: &Limatura ferri circumquaque affusa in series similes disponitur quam à magnete. Primaria haec tantum lunt, nimis operosum foret omnia memorare.