Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 144
Unproofread scanNot analysed yet
Pendent autem actiones omnes à causa hactenus incognita, &malo confiteri ignorantiam, quam aliquod inconditum figmentum orbi obtrudere, id tuto ex innumeris captis experimentis cum magnete concludo. Effectus ejus à nullis effluviis corporeis exeuntibus ex magnete, vel ab ullo fluido ambiente externo premente pendere, nam 1. effluvia exeuntia ex magnete quidem repellere possunt corpora à magnete in quae incurrunt, non vero attrahere. 2. Neque efficere possunt ut major sit attractio quam repulsio. Cora. Journal des observations Physiques, vel in Actis Lips. anno 1715.