Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 161
Unproofread scanNot analysed yet
quare constabit ex corpusculis subtilioribus, quae forsitan iterum ex subtilioribus, &sic post series aliquas, indeterminatas hucusque, ex elementis tandem. §. 600. Dari ergo possunt, &revera dantur actu, Fluida diversa, quorum corpuscula constituentia sunt diversissimae magnitudinis: prout enim corpuscula sunt propiora Elementis, eo erunt subtiliora: quo constant ex pluribus seriebus aliorum corpusculorum junctis, eo erunt crassiora. §. 601. Hinc quoque Fluida crassioribus constantia corpusculis possunt fieri subtiliora, dummodo singula corpuscula solvantur in suas partes, hae iterum in suas, &sic usque ad Elementa: quod fieri videmus in Fluidis nonnullis, quae ex crassioribus redduntur subtilissima attritu longo, aut actione Ignis.