Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 162
Unproofread scanNot analysed yet
sanguis enim circulatione per vasa corporis vivi animalis abit in serum subtilius, hoc in lympham subtiliorem, haec in spiritus subtilissimos: Mustum crassum fermentatione abit in vinum subtilius, hoc actione ignis abit in spiritum vini subtiliorem, qui repetita ignis actione abit in spiritum rectificatum subtiliorem, &novo ignis attritu in alcohol subtilissimum. §. 602. Ex hisce intelligitur, quare omnia corpora firma majora abire possunt in Fluida, modo eorum partes à se separentur usque in subtilitatem maximam ad Fluidum constituendum requisitam, &attritu rotunda reddantur ac laevigentur; sic salia cum lapidibus mista, vi ignis attrita, abeunt in Fluida; sic metalla nonnulla, cum mercurio sublimato igni exposita, in aquae speciem rediguntur: vitriolum diutissime igne coctum, suppeditat pro maxima parte Fluidum, quod est ejus phlegma spiritus, oleum. §. 603. Quod si partes Fluidorum conjungantur in unam massam, constituent corpus aliquod unum, durum, cohaerens, non amplius fluidum: ita videntur plurima fluida in corpus durum &cohaerens abire, aqua in arenam, oleum in terram, spiritus urinae &alcohol in offam Helmontii. §. 604. Quo particulae constituentes Fluidum subtiliores sunt, eo servatis reliquis proprietatibus Fluidi, Fluidum est fluidius, sive mobilius, uti patet experientia. §. 605. Dum comparamus fluiditates Fluidorum inter se, demonstramus majorem fluiditatem pendere ab his sex causis. 1. A politura superficierum corpusculorum majori vel minori. 2. A minori eorum pondere. 3. A minori volumine. 4.