Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 164
Unproofread scanNot analysed yet
An igitur natura Fluidi postulat partium perpetuum motum, quo sublato, Fluidum abiret in corpus firmum, uti quidam posuere? nihil minus verum esse docet tum Experientia, tum Ratio: licet quaedam massae modo sint Fluidae, quando actione ignis partes à se separatae, violentissimo cientur motu, uti in metallis &cerâ patet liquefactis: nam 1. si fluidum sit valde compressum in sphaera firma, quiescenti, neque causa externa movens accesserit, fieri nequit, ut ejus partes intestino agantur motu. 2. Quia omnes partes fluidorum se attrahunt, uti in eorum guttis patet, quiescunt necessario, quando attractio facta semel fuerit aequabilis, nec fieri potest motus, nisi causa extranea accesserit, quae potest superare hanc vim. 3. Neque in ullis Fluidis puris, in vase quiescente collectis, observatur ullus partium motus intestinus, quaecunque accuratae observationes instituantur. 4. Et si aquae vel alteri fluido sordes, ut limus, arena, pulveres sint admisti, aquâ stagnante, haec omnia subsident, quae evincunt non mansisse motum aquae intestinum. §. 609. Neque evincitur aliquid arguendo, saccarum &salia, quae in aqua solvuntur, probare partes aquae esse in motu: nam ille motus tum modo fit in aqua, cum salia &saccarum ipsi immittuntur; &quia haec attrahunt manifesto aquae particulas, excitatur motus, cujus antea nullum vestigium adfuerat, uti effervescentes liquores in sua mistione, &solutiones metallorum in spiritibus acidis manifestissime ad oculum ostendunt; quare Fluidum est massa, cujus partes facile à se moveri possunt, non quae necessario semper moventur, ut Fluidum constituant. §. 610.