Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 165
Unproofread scanNot analysed yet
Fluida omnia, quae dantur in Universo sunt pura vel mixta. Pura vocamus, quae constant ex partibus homogeneis, talia videntur esse aqua pura, aer purus, Mercurius, Lux. Mixta sunt omnia reliqua, quae constant partim ex Fluido puro, partim ex alio corpore heterogeneo admixto: hinc oritur Fluidorum infinita varietas quoad duritiem, mollitiem, tenacitatem gravitatem, vim solvendi &c. prout plura vel pauciora corpora firma; haec vel alia, aut in diversa proportione in Fluido puro habentur. αααι CAP. II. De Actione Fluidi ex Gravitate.