Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 167
Unproofread scanNot analysed yet
§. 618. Quare duobus vasis aeque amplis positis perpendicularium ad horisontem laterum, &sibi parallelorum, sed variâ altitudine Fluidi ejusdem repletis erunt Fluidorum supra fundos prementium vires, uti sunt altitudines Fluidorum. 5. 619. Si fundi igitur tollerentur, Fluida tentarent exire vi, quâ premunt fundos, quae est proportionalis altitudini. §. 620. Adeoque si vas foret prisma, cujus unum latus ad horisontem obliquum. quod coiret cum latere opposito perpendiculari ad angulum aliquem, omnia puncta lateris obliqui forent instar fundorum, qui premerentur à diversae altitudinis seriobus vi diversâ &proportionali altitudini perpendiculari.