Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 168
Unproofread scanNot analysed yet
§. 621. Quae eodem modo obtinebunt in vasis habentibus latera cujuslibet formae. §. 622. Dum igitur duo vasa laterum perpendicularium ad horisontem &sibi parallelorum habuerint diversae magnitudinis fundos horisontales, &varias ejusdem fluidi altitudines, prementur fundi in ratione composita ex magnitudinibus suis &Fluidorum altitudinibus. §. 623. Quoniam partes Fluidi non incumbunt sibi in seriebus rectis perpendicularibus ad horisontem, sed varium inordinatumque situm inter se habent, premunt se invicem quoque lateraliter, &quia cedunt virtuti minimae, cedunt lateraliter tantopere, ac particula premens deorsum perpendiculariter urgetur. §. 624. Hinc columna quaelibet agitur lateraliter tantâ vi in qualibet altitudine sui, quantum perpendiculariter altitudinibus suâ gravitate urgetur. §. 625. Unde si vas cubicum perpendiculare horisonti impleatur Fluido premetur unumquodque latus extrorsum vi duplo minori, quam fundus vasis deorsum: has binas propositiones confirmamus experimentis à Mariotto, Niewentytio aliisque captis. §. 626. Ope trianguli rectanguli Isoscelis, cujus duo latera aequalia sunt altitudini &basi vasis, cognosci potest quaelibet pressio in quodlibet lateris punctum per rectam lineam parallele ad basin ductam. §. 627.