Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 17
Unproofread scanNot analysed yet
42, &omnes terminantes superficies tolluntur, videtur in conceptu manere idem spatium extensum, sed quod sic in initio longe obscurius concipitur quam ante, quippe quod solo intellectu nunc concipiendum; nam nihil amplius fere habet, quod in Extensionibus sensuum ope cognoscimus, quia superficies jam absunt a Spatio, hae vero adhaerentes extensionibus semper in nostros sensus incurrunt; dumque iis concipiendis sumus assueti, ubicunque extensio est; jam iis deletis pristina idea extensionis quasi delenda, &nova extensionis Spatii formanda, quod &obscuritatem &difficultatem secum ferre videtur in initio ob novitatem.