Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 18
Unproofread scanNot analysed yet
§. 44. Sequitur ex §. 41. tale conceptum Spatium esse. α. Vacuum corpore. β. Penetrabile absque resistentiâ a corpore. γ. Iners. δ. Mensurabile. e. Immobile. 7. Immutabile. 8. Continuum. 1. Non limitatum ex se. §. 45. Ergo idea hujus Spatii a §. 38 ad 45 neque est absurda: neque est idea nihili: sed alicujus rei proprietates multas, licet adhuc ideales, possidentis. §. 46. Tale Sparium ac fuit conceptum §. 43, realiter existit in hoc Universo, in quo omnia corpora a Deo creata locantur &moventur, quodque proprietates omnes §. 44 habet: quod non est aeternum, sed creatum a Deo. quod non est immensitas Dei, licet Deus id suo modo, nobis incomprehensibili, repleat in omni concipiendo puncto aequabiliter. §. 47. Realem existentiam Spatii hujus probant multa. ae. Motus corporum in hoc Universo, qui caeteroquin fieri non posset, si mundus esset plenus corporibus, infinita enim congeries corporum antecedentium propellenda esset a corpore moto; neque spatium derelictum impleri posset; quicquid etiam fingatur de motu circulari fluidi. β. Diversa gravitas corporum plurimorum ejusdem extensionis. γ. Diversa resistentia corporum per varia fluida motorum. δ.