Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 181
Unproofread scanNot analysed yet
rum, immobilitatum, ac attractionum Fluidorum, tum quia inter descensum solet supra foramen à superficie aquae aliquousque oriri spatium vacuum illo fluido in gyrum actum, cujus maxima latitudo in superficie aquae, sed quod sensim decrescit, quod egregie explicuerunt Guljelminus &Newtonus a. §. 676. Patent hinc fundamenta totius Hydraulicae, sive enim Fluida exeant per vasorum ora certae magnitudinis, sive per ora aequalia canalium, erunt positis reliquis usdem, omnia eadem quae consideravimus, adeoque ex praemissa doctrina absque ullo labore erui possunt. §. 677. Si tamen fluidum moveatur per canalem conicum, diversitates quaedam erunt, quas breviter excutiam, nec silentio erant praetermittendae, quum vasa corporis humani &animalium aliorum, per quae fluunt liquores, conica sunt. §. 678. Si moveatur Fluidum per canalem conicum semper plenum ab apice versus basin, movebitur velocissime circa apicem, lentissime circa basin, quamdiu causa pellens ab apice aequabilis adsit: replet enim eadem fluidi quantitas segmenta coni aequalia, sed diversissimarum altitudinum: a. Priacip. Philos. lib. 2. prop. 36.