Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 182
Unproofread scanNot analysed yet
dinum: unde quicquid in eo Fluido movetur, motu retardato movetur: Causa adimplens hunc canalem potest esse admodum parva, quia modo requiritur talium virium, quae possint promovere columnam ejusdem altitudinis cum cono, sed cujus basis aequalis aperturae apicis coni: fluit sic sanguis per Venas sanguineas, Lympha per venas Lymphaticas, &ea fluida quae extus absorbentur in cute &feruntur introrsum. §. 679. Si vero Fluidum moveatur in canali conico à basi ad apicem, fluet motu semper accelerato versus apicem, cum aequales quantitates Fluidorum, per inaequalia coni segmenta quoad altitudinem transeunt: causa pellens hoc Fluidum requiritur maxima, quae polleat movere columnam Fluidi ejusdem altitudinis &baseos cum cono: fluit sic sanguis per arterias. CAP. V. De Fluidis prosilientibus. §. 680. V umen vocatur apertura canalis, per quam fit jactus. §. 681. Fluidum projectum ex lumine canalis vocatur Jactus. §. 682.