Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 183
Unproofread scanNot analysed yet
Quum vidimus Fluidum suâ gravitate delapsum per canalem acquirere in omni puncto suae distantiae à superficie eandem velocitatem, ac si libere suâ gravitate cecidisset per eandem distantiam §. 663, habebit quaelibet particula vim, qua adscendere possit ad eandem altitudinem modo directione sursum versus feratur, uti probatum supra §. 185. §. 683. Si igitur canalis continens Fluidum, parte inferiori inflectatur, ut lumen sursum spectet, debebit Fluidum projici ex lumine ad eandem altitudinem, quam Fluidum in canale habet. §. 684. Hoc etiam fieret, si Fluida non haberent alias proprietates quam consideravimus; verum talis jactus non fieri potest, 1. quia Fluidum adhaeret lateribus canalis per attractionem, 2. &motu patitur attritum adversus latera canalis. 3. Fluidum lentitudinem habet: quibus causis imprimis retardatur in descensu, adeo ut Fluidum exeuns ex lumine non habeat velocitatem eandem §. 682 sed minorem, qua ad magnam altitudinem projici non potest, cum lumen sit aequalis diametri cum canale. §. 685.