Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 191
Unproofread scanNot analysed yet
Quum aqua fluit supra planum inclinatum motu accelerato, &per sectiones omnes copia aequalis eodem tempore, erunt altitudines aquae supra fundum in variis distantiis ab alveo diversae eo minores, quo plus distant; eo majores, quo propiores alveo sunt; &quidem in ratione reciproca velocitatum mediarum. §. 700. Eruntque velocitates aquae in diversis distantiis ab alveo in ratione subduplicata distantiarum ab eodem. §. 701. Quare feruntur partes inferiores aquae duplici motu, uno à pressione partium incumbentium, altero à gravitate supra planum inclinatum. §. 702. Quia autem in majori ab alveo distantia haec altitudo minuitur, etiam partes inferiores &superiores magis ad uniformem motum accedunt. §. 703. Si Flumen superius obstaculo ad aliquam profunditatem, sed non usque ad fundum demisso, impeditur, fluet aqua per inferiorem partem apertam eâdem velocitate, qua ante; adscendet autem superior a. Mouvem. des Eaux part. 3. disc. 4.