Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 192
Unproofread scanNot analysed yet
perior adversus obstaculum altius, quam ante fuit, donec tantam altitudinem acquisiverit, qua aqua inferior plus pressa, transeat majori velocitate, &eâdem copiâ transfluat, quâ affluit: quod si fieri nequit, scandet supra obstaculum, modo id non fuerit altius alveo, quemadimodum Guljelminus a experimento ostendit. §. 704. Cognitâ velocitate inediâ &litudine sectionis, determinari potest quantitas aquae per Flumen fluentis tempore dato. quod magni est usus in supputandis quantitatibus aquarum fluentium per diversa Flumina anni spatio, quemadmodum Guljelminus b egregie demonstravit. 705. Determinavimus sic quidem quomodo Flumina currere debeant in canale recto ubivis aequali, sed quia Flumina habent fundos admodum inaequales, asperos, plantis sordibusque obsitos, latera dein flexuosa, nunc parum acclivia, nunc cito, variis arboribus arundinibusque consita, quae vim aquarum remorantur; tum aer undis resistens ipsi aquae fluenti motum demit, quare omnia demonstrata erunt modo proxime vera; nisi haec a. Lib. 4. de mens. aq. §. 2. Schol. 1. b. In append. ad aq. fluent. mensuram.