Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter Spatium superiori Capite explicatum, addiscimus sensibus nostris dari Corpora in hoc Universo plurima; quae cognoscimus, quatenus in organa sensoria nostra agunt: ita addiscimus Corpora habere Attributa, ceu proprietates, ceu qualitates diversas; quarum aliae sunt communes omnibus hactenus cognitis corporibus, aliae speciales modo in his illisve: animus est indagandi in hoc Capite, quasnam qualitates communes sibi invicem corpora habeant. §. 50. Quod dum agimus, qualitates corporum, quae intendi &remitti nequeunt, quaeque corporibus omnibus competunt, in quibus Experimenta instituere licet, pro qualitatibus corporum universorum habebimus a. §. 51. Quodcumque datur corpus, sive solum existens in hoc Universo concipitur, sive cum reliquis corporibus consideratur invenitur Extensum, Solidum, Iners, Mobile, Quiescibile, Figuratum. §. 52. Quae qualitates §. 51, ita adsunt corpori: cuicunque, ut nunquam Corpus absque a. Newton Princip. Philos. lib. 3. pag. 357. absque his omnibus simul inventum fuerit, naturâ sive arte productum, quomodocunque aut in quâvis occasione positum: has igitur Universales, Inseparabiles, vel Essentiales vocare possumus. §. 53.