Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Motus Cometarum cum caudis. s. Separatio duorum corpusculorum in omnibus punctis superficici simul contingens. n. Diversa gravitas specifica corporum variorum, quae nulla esset, si omnia essent repleta materiâ, quia omnis materia est aeque gravis. 8. Si omnes omnium corporum particulae solidae sint ejusdem densitatis §. 77, neque absque poris rarefieri possint, vacuum datur a. Quae clarius ex suis capitibus postes explicandis cognoscentur: &adeo manifesta sunt, ut videantur aut velle caecutire, aut obloquendi desiderio merè agi qui hoc illuminato seculo Vacuum dari negant. 5. 48. Non igitur requiritur, ut possibilem Vacui existentiam demonstremus multis argumentis, quod facillimum foret, &egregie praestitum a Cl. Keilio b: quia judicamus inutiles de Possibili quaestiones: Physica realis &vera tantum res ipsas indagat, &satis materiei &laboris per omnia secula mortalibus suppeditabit, quod cedere poterit in utilitatem hominum. CAP. a. Newton Philos. Natur. I. 3. §. 6. corbl. 3. 4. b. Introduct. ad veram Physic. Lect. 2. Raphson de Spatio reali. CAP. IV. De Corpore in Genere. 549.