Latin
203
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 203
Unproofread scanNot analysed yet
§. 737. Tale igitur corpus in medio Fluido positum est in aequilibrio, poteritque à minima causa elevari, deprimi, moverique lateraliter. Ex quibus intelligitur cur situla aquâ plena, in mediâ aquâ possit à potentia minima elevari, nec videatur gravitate donata. §. 738. Quodcunque corpus densius &prom specifice gravius quam Fluidum, cui immergitur subsidebit per illud Fluidum, donec ad fundum vasis pervenerit: ita Fluida densiora descendunt per minus densa, &corpora firma densiora per Fluida omnia minus densa, si nullae aliae causae adfuerint. §. 739. Quatenus tamen tale corpus firmum habet idem volumen &eandem gravitatem cum Fluido, sustinetur vel elevatur à Fluidi columnis vicinis, unde modo subsidet, ea parte gravitatis, qua superat gravitatem Fluidi. §. 740. Ergo potentia, quae ope fili suspenderet tale corpus, modo requiritur aequalis huic excessui gravitatis supra Fluidum, nam reliquam partem gravitatis in hoc corpore sustinet Fluidum ipsum. §. 741. Si igitur corpora firma diversarum gravitatum specificarum, ejusdemque voluminis immergantur eidem Fluido, &suspendantur ex filo, amittere videbuntur aequalem gravitatem, quae nempe sustinetur à Fluido in omni casu, &requirentur potentiae superius sustinentes fila, uti sunt excessus gravitatum in his corporibus supra gravitatem Fluidi. §. 742. Hi excessus docent directe gravitates specificas corporum immersorum Fluidis. §. 743.