Latin
204
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 204
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus firmum, specifice levius Fluido, imponatur superficiei Fluidi, immergetur aliquousque, pars ejus eminebit extra Fluidum, eritque gravitas specifica hujus corporis ad gravitatem Fluidi, veluti est pars corporis immersa Fluido, ad ejus magnitudinem totam. §. 744. Si ejusmodi corpus fuerit submersum sub Fluidi superficie, adscendet sursum per Fluidum, actum gravitate descendentis Fluidi: gravitatis autem ea pars in Fluido agit hic tantum, quae sub aequali volumine superat gravitatem corporis firmi. §. 745. Si ejusmodi corpus §. 743 immergatur Fluidis diversae densitatis, patietur ejus imvariam immersionem; eruntque mersiones in ratione reciproca densitatum Fluidorum: hinc elicitur structura &usus machinae, quam Hydrometrum vocamus, &cujus ope detegitur gravitas specifica Fluidorum. §. 746. Quum corpus specifice gravius fluido amittat gravitatem in fluido aequalem gravitati voluminis fluidi, juxta §. 741. ergo idem corpus immersum fluidis diversarum densitatum amittet gravitatis quantitatem diversam; eo majorem, quo Fluidum est densius, cui immittitur; eo minorem, quo fluidum est minus densum. §. 747.